Fondare 250 Risultati per: in Spiritu Sancto
Nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in eandem imaginem transformamur a claritate in clarita tem tamquam a Domini Spiritu. (Epistula II ad Corinthios 3, 18)
in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta, (Epistula II ad Corinthios 6, 6)
Rogavi Titum et misi cum illo fratrem; numquid Titus vos circumvenit? Nonne eodem spiritu ambulavimus? Nonne iisdem vestigiis? (Epistula II ad Corinthios 12, 18)
Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos sancti omnes. (Epistula II ad Corinthios 13, 12)
Sic stulti estis? Cum Spiritu coeperitis, nunc carne consummamini? (Epistula ad Galatas 3, 3)
Nos enim Spiritu ex fide spem iustitiae exspectamus. (Epistula ad Galatas 5, 5)
Dico autem: Spiritu ambulate et concupiscentiam carnis ne perfeceritis. (Epistula ad Galatas 5, 16)
Quod si Spiritu ducimini, non estis sub lege. (Epistula ad Galatas 5, 18)
Si vivimus Spiritu, Spiritu et ambulemus. (Epistula ad Galatas 5, 25)
Fratres, et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spiritales estis, huiusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris. (Epistula ad Galatas 6, 1)
quoniam, qui seminat in carne sua, de carne metet corruptionem; qui autem seminat in Spiritu, de Spiritu metet vitam aeternam. (Epistula ad Galatas 6, 8)
Gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Amen. (Epistula ad Galatas 6, 18)