Fondare 540 Risultati per: illum
Et fecit in Ierusalem machinas excogitatas arte, quas in turribus collocavit et in angulis murorum, ut mitterent sagittas et saxa grandia; egressumque est nomen eius procul, eo quod mirabiliter auxiliaretur ei Dominus et corroborasset illum. (Liber II Paralipomenon 26, 15)
Mactaverunt igitur tauros et susceperunt sacerdotes sanguinem et fuderunt illum super altare; mactaverunt etiam arietes et illorum sanguinem super altare fuderunt; immolaverunt agnos et fuderunt super altare sanguinem. (Liber II Paralipomenon 29, 22)
Post haec aedificavit murum extra civitatem David ad occidentem Gihon in convalle et ad introitum portae Piscium per circuitum Ophel et exaltavit illum vehementer; constituitque principes exercitus in cunctis civitatibus Iudae munitis. (Liber II Paralipomenon 33, 14)
Et nuntiavit Saphan scriba regi dicens: “Librum tradidit mihi Helcias sacerdos”. Et legebat illum Saphan coram rege. (Liber II Paralipomenon 34, 18)
Fecit ergo universa ecclesia eorum, qui redierant de captivitate, tabernacula et habitaverunt in tabernaculis. Non enim fecerant a diebus Iosue filii Nun taliter filii Israel usque ad diem illum; et fuit laetitia magna nimis. (Liber Nehemiae 8, 17)
Panes meos dabam esurientibus et vestimenta nudis et, si quem videbam mortuum et proiectum post murum Nineves ex natione mea, sepeliebam illum. (Liber Thobis 1, 17)
Et non transierunt dies quadraginta, quousque occiderent illum duo filii ipsius et fugerunt in montes Ararat; et regnavit Asarhaddon filius eius pro illo et constituit Achicarum filium fratris mei Anael super omnem exactionem regni eius, et ipse habebat potestatem super omnem regionem. (Liber Thobis 1, 21)
Tunc petiit Achicarus pro me, et descendi in Nineven. Achicarus enim erat praepositus pincernarum et super anulum et procurator et exactor sub Sennacherib rege Assyriorum; et constituit illum Asarhaddon. Erat enim ex fratribus meis et ex cognatione mea. (Liber Thobis 1, 22)
Et exsiliens reliqui prandium, antequam ex illo gustarem, et sustuli eum de platea in unam domum, donec sol caderet, et illum sepelirem. (Liber Thobis 2, 4)
Et lacrimatus sum. Et, postquam sol occidit, abii et fodiens sepelivi illum. (Liber Thobis 2, 7)
Et lavi ea nocte, postquam illum sepelivi, et introivi in atrium meum et obdormivi circa parietem atrii, et facies mea nuda erat propter aestum. (Liber Thobis 2, 9)
Et cum introisset ad me haedus, coepit clamare. Et vocavi eam et dixi: “Unde est hic haedus? Ne forte furtivus sit, redde illum dominis suis; nobis enim non licet manducare quidquam furtivum”. (Liber Thobis 2, 13)