Fondare 162 Risultati per: honore gratiam
Deus prospector est eius, qui reddit gratiam; meminit eius in posterum, et in tempore casus sui inveniet firmamentum. (Liber Ecclesiasticus 3, 34)
est enim confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam et gratiam. (Liber Ecclesiasticus 4, 25)
Gratia dati in conspectu omnis viventis, sed et mortuo non prohibeas gratiam. (Liber Ecclesiasticus 7, 37)
In medio fratrum rector illorum in honore; et, qui timent Dominum, erunt in oculis illius. (Liber Ecclesiasticus 10, 24)
Magnus et iudex et potens est in honore, sed non est maior illo, qui timet Deum. (Liber Ecclesiasticus 10, 27)
Eleemosyna viri quasi signaculum cum ipso, et gratiam hominis quasi pupillam conservabit. (Liber Ecclesiasticus 17, 18)
Et est qui pervertit gratiam, ut proferat iudicium; est qui videtur oppressus et fractus animo, et interiora eius plena sunt dolo. (Liber Ecclesiasticus 19, 23)
Mos hominis mendacis est sine honore, et confusio illius cum ipso sine intermissione. (Liber Ecclesiasticus 20, 28)
Ego quasi vitis germinavi gratiam, et flores mei fructus honoris et honestatis. (Liber Ecclesiasticus 24, 23)
Gratia super gratiam mulier sancta et pudorata; (Liber Ecclesiasticus 26, 19)
Et convicia et maledicta reddet illi et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam. (Liber Ecclesiasticus 29, 9)
Gratiam fideiussoris ne obliviscaris: dedit enim pro te animam suam. (21) (Liber Ecclesiasticus 29, 20)