Fondare 950 Risultati per: hoc

  • Eritque hoc vobis legitimum sempiternum: mense septimo, decima die mensis affligetis animas vestras nullumque facietis opus sive indigena sive advena, qui peregrinatur inter vos. (Liber Leviticus 16, 29)

  • Eritque hoc vobis legitimum sempiternum, ut expietis filios Israel a cunctis peccatis eorum semel in anno”. Fecit igitur, sicut praeceperat Dominus Moysi. (Liber Leviticus 16, 34)

  • et nequaquam ultra immolabunt hostias suas daemonibus, cum quibus fornicati sunt: legitimum sempiternum erit hoc illis et posteris eorum”. (Liber Leviticus 17, 7)

  • Anima, quae comederit morticinum vel captum a bestia, tam de indigenis quam de advenis, lavabit vestes suas et semetipsum aqua, et contaminatus erit usque ad vesperum; et hoc ordine mundus fiet. (Liber Leviticus 17, 15)

  • Turpitudinem materterae et amitae tuae non discooperies; qui hoc fecerit, ignominiam carnis suae nudavit; portabunt ambo iniquitatem suam. (Liber Leviticus 20, 19)

  • Omne animal, quod vel contritis vel tusis vel sectis ablatisque testiculis est, non offeretis Domino, et in terra vestra hoc omnino ne faciatis. (Liber Leviticus 22, 24)

  • Et vocabitis hoc ipso die conventum, conventus sanctus erit vobis; omne opus servile non facietis in eo. Legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis generationibus vestris. (Liber Leviticus 23, 21)

  • Omnis anima, quae afflicta non fuerit die hoc, peribit de populis suis; (Liber Leviticus 23, 29)

  • Hoc anno iobelei rediet unusquisque vestrum ad possessionem suam. (Liber Leviticus 25, 13)

  • sed hoc facite eis, ut vivant et non moriantur, quando appropinquant ad sancta sanctorum: Aaron et filii eius intrabunt ipsique disponent opera singulorum et divident quid portare quis debeat. (Liber Numeri 4, 19)

  • Hoc est officium familiarum Gersonitarum, (Liber Numeri 4, 24)

  • Hoc est officium familiarum Meraritarum et ministerium in tabernaculo conventus; eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis”. (Liber Numeri 4, 33)


“Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco. Se você pensasse em quanto uma só alma custou a Jesus, você nunca reclamaria!” São Padre Pio de Pietrelcina