Fondare 66 Risultati per: habitavit
Nephthali non expulit habitatores Bethsames et Bethanath et habitavit inter Chananaeum habitatorem terrae, fueruntque ei Bethsamitae et Bethanitae tributarii. (Liber Iudicum 1, 33)
Abiit itaque Ierobbaal filius Ioas et habitavit in domo sua; (Liber Iudicum 8, 29)
Post Abimelech surrexit dux ad salvandum Israel Thola fi lius Phua filii Dodo, vir de Issachar, qui habitavit in Samir montis Ephraim. (Liber Iudicum 10, 1)
Quos ille fugiens atque devitans habitavit in terra Tob; congregatique sunt ad eum viri inopes et exierunt cum eo. (Liber Iudicum 11, 3)
Percussitque eos ingenti plaga, suram ad femur. Et descendens habitavit in spelunca petrae Etam. (Liber Iudicum 15, 8)
Ascendit ergo David inde et habitavit in locis tutissimis Engaddi. (Liber I Samuelis 24, 1)
Et habitavit David cum Achis in Geth ipse et viri eius unusquisque cum domo sua; David et duae uxores eius, Achinoam Iezrahelites et Abigail uxor Nabal de Carmel. (Liber I Samuelis 27, 3)
Fuit autem numerus dierum, quibus habitavit David in regione Philisthinorum, annus et quattuor menses. (Liber I Samuelis 27, 7)
Viro et mulieri non parcebat David nec adducebat in Geth dicens: “Ne forte loquantur adversum nos: “Haec fecit David””. Et hoc erat decretum illi omnibus diebus, quibus habitavit in regione Philisthinorum. (Liber I Samuelis 27, 11)
Habitavit autem David in arce et vocavit eam Civitatem David; et aedificavit per gyrum a Mello et intrinsecus. (Liber II Samuelis 5, 9)
Et habitavit arca Domini in domo Obededom Getthaei tribus mensibus, et benedixit Dominus Obededom et omnem domum eius. (Liber II Samuelis 6, 11)
Dixitque Semei regi: “Bonus sermo; sicut locutus est dominus meus rex, sic faciet servus tuus”. Habitavit itaque Semei in Ierusalem diebus multis. (Liber I Regum 2, 38)