Fondare 22 Risultati per: foveam

  • gerens paxillum in balteo; cumque sederis foris, fodies foveam et egesta humo operies. (Liber Deuteronomii 23, 14)

  • iam nunc scitote quod Dominus Deus vester non eas deleat ante faciem vestram; sed sint vobis in rete, foveam ac laqueum et flagellum ex latere vestro, et spinae in oculis vestris, donec vos disperdat de terra hac optima, quam tradidit vobis. (Liber Iosue 23, 13)

  • Et tulerunt Absalom et proiecerunt eum in saltu in foveam grandem et erexerunt super eum acervum lapidum magnum nimis; omnis autem Israel fugit in tabernacula sua. (Liber II Samuelis 18, 17)

  • Et dormierunt per noctem. Et surgens Raguel accersivit servos secum, et abierunt et foderunt foveam. (Liber Thobis 8, 9)

  • miserebitur eius et dicet: “Libera eum, ut non descendat in foveam; inveni, in quo ei propitier”. (Liber Iob 33, 24)

  • Liberavit animam suam, ne pergeret in foveam, sed vivens lucem videret”. (Liber Iob 33, 28)

  • lacum aperuit et effodit eum et incidit in foveam, quam fecit. (Liber Psalmorum 7, 16)

  • Quoniam gratis absconderunt mihi laqueum suum, gratis foderunt foveam animae meae. (Liber Psalmorum 35, 7)

  • Laqueum paraverunt pedibus meis, et incurvavit se anima mea; foderunt ante faciem meam foveam, et ipsi inciderunt in eam. (Liber Psalmorum 57, 7)

  • Qui fodit foveam, incidet in eam; et, qui volvit lapidem, revertetur ad eum. (Liber Proverbiorum 26, 27)

  • Qui fodit foveam, incidet in eam; et, qui dissipat murum, mordebit eum coluber. (Liber Ecclesiastes 10, 8)

  • descenditque cum illo in foveam et in vinculis non dereliquit illum, donec afferret illi sceptrum regni et potentiam adversus eos, qui eum deprimebant, et mendaces ostendit, qui maculaverunt illum, et dedit illi claritatem aeternam. (Liber Sapientiae 10, 14)


“O Senhor nos dá tantas graças e nós pensamos que tocamos o céu com um dedo. Não sabemos, no entanto, que para crescer precisamos de pão duro, das cruzes, das humilhações, das provações e das contradições.” São Padre Pio de Pietrelcina