Fondare 7 Risultati per: finxit
Et finxit duas columnas aereas, decem et octo cubitorum altitudinis columnam unam, et linea duodecim cubitorum ambiebat columnam, et grossitudo eius quattuor digitorum, et intrinsecus cava erat; sic et columna altera. (Liber I Regum 7, 15)
qui finxit singillatim corda eorum, qui intellegit omnia opera eorum. (Liber Psalmorum 33, 15)
Qui plantavit aurem, non audiet, aut qui finxit oculum, non respiciet? (Liber Psalmorum 94, 9)
quoniam ignoravit, qui se finxit et qui inspiravit illi animam, quae operatur, et qui insufflavit ei spiritum vitalem. (Liber Sapientiae 15, 11)
Homo enim fecit illos, et, qui spiritum mutuatus est, is finxit illos; nemo enim sibi similem homo poterit deum fingere: (Liber Sapientiae 15, 16)
Et appropinquaverunt castello, quo ibant, et ipse se finxit longius ire. (Evangelium secundum Lucam 24, 28)
O homo, sed tu quis es, qui respondeas Deo? Numquid dicet figmentum ei, qui se finxit: “Quid me fecisti sic?”. (Epistula ad Romanos 9, 20)