Fondare 177 Risultati per: fide fortis

  • Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis et vasa eius diripere, nisi prius alligaverit fortem? Et tunc domum illius diripiet. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 29)

  • Nemo autem potest in domum fortis ingressus vasa eius diripere, nisi prius fortem alliget; et tunc domum eius diripiet. (Evangelium secundum Marcum 3, 27)

  • Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea, quae possidet; (Evangelium secundum Lucam 11, 21)

  • Et in fide nominis eius hunc, quem videtis et nostis, confirmavit nomen eius; et fides, quae per eum est, dedit huic integritatem istam in conspectu omnium vestrum. (Actus Apostolorum 3, 16)

  • Et placuit sermo coram omni multitudine; et elegerunt Stephanum, virum plenum fide et Spiritu Sancto, et Philippum et Prochorum et Nicanorem et Timonem et Parmenam et Nicolaum proselytum Antiochenum, (Actus Apostolorum 6, 5)

  • quia erat vir bonus et plenus Spiritu Sancto et fide. Et apposita est turba multa Domino. (Actus Apostolorum 11, 24)

  • resistebat autem illis Elymas, magus, sic enim interpretatur nomen eius, quaerens avertere proconsulem a fide. (Actus Apostolorum 13, 8)

  • confirmantes animas discipulorum, exhortantes, ut permanerent in fide, et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei. (Actus Apostolorum 14, 22)

  • et nihil discrevit inter nos et illos fide purificans corda eorum. (Actus Apostolorum 15, 9)

  • Ecclesiae quidem confirmabantur fide et abundabant numero cotidie. (Actus Apostolorum 16, 5)

  • Post aliquot autem dies, adveniens Felix cum Drusilla uxore sua, quae erat Iudaea, vocavit Paulum et audivit ab eo de fide, quae est in Christum Iesum. (Actus Apostolorum 24, 24)

  • Iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem, sicut scriptum est: “Iustus autem ex fide vivet”. (Epistula ad Romanos 1, 17)


“Esforce-se, mesmo se for um pouco, mas sempre…” São Padre Pio de Pietrelcina