Fondare 177 Risultati per: fide fortis

  • primo quidem de his, quae pertinent ad regem, mera fide sentiens, secundo autem etiam civibus meis consulens; nam illorum praedictorum inconsiderantia universum genus nostrum non modice laborat. (Liber II Maccabaeorum 14, 8)

  • Cum autem singulos illorum armavisset, non tam clipeorum et hastarum munitione quam per bonos sermones exhortatione, cumque somnium fide dignum exposuisset, supra modum universos laetificavit. (Liber II Maccabaeorum 15, 11)

  • In timore Domini fiducia fortis, et filiis eius erit spes. (Liber Proverbiorum 14, 26)

  • redemptor enim illorum fortis est, et ipse iudicabit contra te causam illorum. (Liber Proverbiorum 23, 11)

  • Vir sapiens fortis est, et vir doctus firmat robur. (Liber Proverbiorum 24, 5)

  • Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio; lampades eius lampades ignis atque flammae divinae. (Canticum Canticorum 8, 6)

  • timebunt me audientes reges horrendi, in multitudine videbor bonus et in bello fortis. (Liber Sapientiae 8, 15)

  • Amicus fidelis protectio fortis; qui autem invenit illum, invenit thesaurum. (Liber Ecclesiasticus 6, 14)

  • Quoniam multa sapientia Dei, et fortis in potentia videns omnes sine intermissione. (Liber Ecclesiasticus 15, 19)

  • Mulier fortis oblectat virum suum et annos vitae illius in pace implebit. (Liber Ecclesiasticus 26, 2)

  • dilige amicum et coniungere fide cum illo; (Liber Ecclesiasticus 27, 18)

  • Melior est pauper sanus et fortis viribus quam dives imbecillis et flagellatus in carne sua. (Liber Ecclesiasticus 30, 14)


“Cuide de estar sempre em estado de graça.” São Padre Pio de Pietrelcina