Fondare 56 Risultati per: fame

  • Panem quoque de caelo dedisti eis in fame eorum et aquam de petra eduxisti eis in siti eorum; et dixisti eis, ut ingrederentur et possiderent terram, super quam levasti manum tuam, ut traderes eis. (Liber Nehemiae 9, 15)

  • Et destilliscent in fame et siti ipsi et mulieres eorum et filii eorum et, priusquam veniat gladius super eos, prosternentur in plateis habitationis suae, (Liber Iudith 7, 14)

  • In fame eruet te de morte et in bello de manu gladii. (Liber Iob 5, 20)

  • In vastitate et fame ridebis et bestias terrae non formidabis. (Liber Iob 5, 22)

  • Attenuatur fame robur eius, et pernicies parata costis illius. (Liber Iob 18, 12)

  • Egestate et fame steriles, qui rodebant in solitudine, serotino tempore fiebant turbo et vastatio; (Liber Iob 30, 3)

  • ut eruat a morte animas eorum et alat eos in fame. (Liber Psalmorum 33, 19)

  • Qui autem erant in arce Ierusalem, prohibebantur egredi et ingredi regionem et emere ac vendere; et esurierunt valde, et multi ex eis fame perierunt. (Liber I Maccabaeorum 13, 49)

  • Non affliget Dominus fame animam iusti et cupiditatem impiorum subvertet. (Liber Proverbiorum 10, 3)

  • Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam, et nobiles eius interierunt fame, et multitudo eius siti exaruit. (Liber Isaiae 5, 13)

  • Et pascentur primogeniti egenorum, et pauperes fiducialiter requiescent; et interire faciam in fame radicem tuam et reliquias tuas interficiam. (Liber Isaiae 14, 30)

  • Propterea haec dicit Dominus exercituum: “Ecce ego visitabo super eos: iuvenes morientur in gladio, filii eorum et filiae eorum morientur in fame, (Liber Ieremiae 11, 22)


“Imitemos o coração de Jesus, especialmente na dor, e assim nos conformaremos cada vez mais e mais com este coração divino para que, um dia, lá em cima no Céu, também nós possamos glorificar o Pai celeste ao lado daquele que tanto sofreu”. São Padre Pio de Pietrelcina