Fondare 727 Risultati per: exercitus Iudae

  • Considerate et videte omnia latibula eius, in quibus absconditur, et revertimini ad me ad certum locum, ut vadam vobiscum; quodsi fuerit in regione, perscrutabor eum in cunctis regionibus Iudae”. (Liber I Samuelis 23, 23)

  • Dedit itaque ei Achis in die illa Siceleg; propter quam causam facta est Siceleg regum Iudae usque in diem hanc. (Liber I Samuelis 27, 6)

  • Dicebat autem ei Achis: “In quem irruistis hodie?”. Respondebatque David: “Contra Nageb Iudae vel contra Nageb Ierameel vel contra Nageb Ceni”. (Liber I Samuelis 27, 10)

  • Siquidem nos erupimus contra Nageb Cherethi et contra Nageb Iudae et Nageb Chaleb et Siceleg succendimus igni”. (Liber I Samuelis 30, 14)

  • Qui cum duxisset eum, ecce illi discumbebant super faciem universae terrae comedentes et bibentes et festum celebrantes pro cuncta praeda et spoliis, quae ceperant de terra Philisthim et de terra Iudae. (Liber I Samuelis 30, 16)

  • Venit ergo David in Siceleg et misit dona de praeda senioribus Iudae proximis suis dicens: “Accipite benedictionem de praeda hostium Domini”; (Liber I Samuelis 30, 26)

  • et praecepit, ut docerent filios Iudae canticum Arcus, sicut scriptum est in libro Iusti, et ait: (Liber II Samuelis 1, 18)

  • Igitur post haec consuluit David Dominum dicens: “Num ascendam in unam de civitatibus Iudae?”. Et ait Dominus ad eum: “Ascende”. Dixitque David: “Quo ascendam?”. Et respondit ei: “In Hebron”. (Liber II Samuelis 2, 1)

  • Veneruntque viri Iudae et unxerunt ibi David, ut regnaret super domum Iudae. Et nuntiatum est David quod viri Iabes Galaad sepelissent Saul. (Liber II Samuelis 2, 4)

  • Nunc autem confortentur manus vestrae, et estote fortes; licet enim mortuus sit dominus vester Saul, tamen me unxit domus Iudae in regem sibi”. (Liber II Samuelis 2, 7)

  • Abner autem filius Ner princeps exercitus Saul tulit Isbaal filium Saul et duxit eum in Mahanaim (Liber II Samuelis 2, 8)

  • Quadraginta annorum erat Isbaal filius Saul, cum regnare coepisset super Israel, et duobus annis regnavit; sola autem domus Iudae sequebatur David. (Liber II Samuelis 2, 10)


“O Santo Rosário é a arma daqueles que querem vencer todas as batalhas.” São Padre Pio de Pietrelcina