Fondare 655 Risultati per: et domum
Et factum est, ut impleti sunt dies officii eius, abiit in domum suam. (Evangelium secundum Lucam 1, 23)
et regnabit super domum Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis”. (Evangelium secundum Lucam 1, 33)
et intravit in domum Zachariae et salutavit Elisabeth. (Evangelium secundum Lucam 1, 40)
Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reversa est in domum suam. (Evangelium secundum Lucam 1, 56)
Surgens autem de synagoga introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magna febri; et rogaverunt illum pro ea. (Evangelium secundum Lucam 4, 38)
Ut autem sciatis quia Filius hominis potestatem habet in terra dimittere peccata — ait paralytico - : Tibi dico: Surge, tolle lectulum tuum et vade in domum tuam”. (Evangelium secundum Lucam 5, 24)
Et confestim surgens coram illis tulit, in quo iacebat, et abiit in domum suam magnificans Deum. (Evangelium secundum Lucam 5, 25)
Quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis sumpsit et manducavit et dedit his, qui cum ipso erant, quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus?”. (Evangelium secundum Lucam 6, 4)
similis est homini aedificanti domum, qui fodit in altum et posuit fundamentum supra petram; inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi et non potuit eam movere; bene enim aedificata erat. (Evangelium secundum Lucam 6, 48)
Qui autem audivit et non fecit, similis est homini aedificanti domum suam supra terram sine fundamento; in quam illisus est fluvius, et continuo cecidit, et facta est ruina domus illius magna”. (Evangelium secundum Lucam 6, 49)
Et reversi, qui missi fuerant, domum, invenerunt servum sanum. (Evangelium secundum Lucam 7, 10)
Rogabat autem illum quidam de pharisaeis, ut manducaret cum illo; et ingressus domum pharisaei discubuit. (Evangelium secundum Lucam 7, 36)