Fondare 1195 Risultati per: ergo
Nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio, ut producat illum ad vos, tamquam aliquid certius cognituri de eo; nos vero, priusquam appropiet, parati sumus interficere illum”. (Actus Apostolorum 23, 15)
Tu ergo ne credideris illis; insidiantur enim ei ex eis viri amplius quadraginta, qui se devoverunt non manducare neque bibere, donec interficiant eum; et nunc parati sunt exspectantes promissum tuum”. (Actus Apostolorum 23, 21)
Milites ergo, secundum praeceptum sibi assumentes Paulum, duxerunt per noctem in Antipatridem; (Actus Apostolorum 23, 31)
Festus ergo cum venisset in provinciam, post triduum ascendit Hierosolymam a Caesarea; (Actus Apostolorum 25, 1)
“Qui ergo in vobis, ait, potentes sunt, descendentes simul, si quod est in viro crimen, accusent eum”. (Actus Apostolorum 25, 5)
Si ergo iniuste egi et dignum morte aliquid feci, non recuso mori; si vero nihil est eorum, quae hi accusant me, nemo potest me illis donare. Caesarem appello!”. (Actus Apostolorum 25, 11)
Cum ergo huc convenissent, sine ulla dilatione sequenti die sedens pro tribunali iussi adduci virum; (Actus Apostolorum 25, 17)
Notum ergo sit vobis quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei; ipsi et audient!”. (Actus Apostolorum 28, 28)
Qui ergo alium doces, teipsum non doces? Qui praedicas non furandum, furaris? (Epistula ad Romanos 2, 21)
Quid ergo amplius est Iudaeo, aut quae utilitas circumcisionis? (Epistula ad Romanos 3, 1)
Ubi est ergo gloriatio? Exclusa est. Per quam legem? Operum? Non, sed per legem fidei. (Epistula ad Romanos 3, 27)
Legem ergo destruimus per fidem? Absit, sed legem statuimus. (Epistula ad Romanos 3, 31)