Fondare 1195 Risultati per: ergo

  • Profecti sunt ergo de monte Domini viam trium dierum; arcaque foederis Domini praecedebat eos per dies tres providens castrorum locum. (Liber Numeri 10, 33)

  • Audivit ergo Moyses flentem populum per familias, singulos per ostia tentorii sui. Iratusque est furor Domini valde; quod Moysi intoleranda res visa est, (Liber Numeri 11, 10)

  • Surgens ergo populus toto die illo et nocte ac die altero congregavit coturnicum, qui parum, decem choros; et extenderunt eas per gyrum castrorum. (Liber Numeri 11, 32)

  • Ore enim ad os loquor ei, et palam et non per aenigmata et figuras Dominum videt! Quare ergo non timuistis detrahere servo meo Moysi?”. (Liber Numeri 12, 8)

  • Misit ergo eos Moyses ad considerandam terram Chanaan et dixit ad eos: “Ascendite per Nageb. Cumque veneritis ad montes, (Liber Numeri 13, 17)

  • Magnificetur ergo fortitudo Domini, sicut iurasti dicens: (Liber Numeri 14, 17)

  • Dic ergo eis: Vivo ego, ait Dominus, sicut locuti estis, audiente me, sic faciam vobis! (Liber Numeri 14, 28)

  • Misit ergo Moyses, ut vocaret Dathan et Abiram filios Eliab, qui responderunt: “Non venimus! (Liber Numeri 16, 12)

  • Tulit ergo Eleazar sacerdos turibula aenea, in quibus obtulerant hi, quos incendium devoravit, et produxit ea in laminas affigens altari, (Liber Numeri 17, 4)

  • Protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israel; videruntque et receperunt singuli virgas suas. (Liber Numeri 17, 24)

  • Haec ergo accipies de sanctis sanctorum, exceptis his, quae comburuntur: omnis oblatio et sacrificium pro peccato atque delicto, quod redditur mihi, sanctum sanctorum tuum erit et filiorum tuorum. (Liber Numeri 18, 9)

  • Fecit ergo Moyses serpentem aeneum et posuit eum pro signo; quem cum percussi aspicerent, sanabantur. (Liber Numeri 21, 9)


“Rezai e continuai a rezar para não ficardes entorpecidos”. São Padre Pio de Pietrelcina