Fondare 569 Risultati per: domus Obeded
Ecce relinquitur vobis domus vestra deserta! (Evangelium secundum Matthaeum 23, 38)
et si domus in semetipsam dispertiatur, non poterit domus illa stare. (Evangelium secundum Marcum 3, 25)
Et docebat dicens eis: “Non scriptum est: “Domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus”? Vos autem fecistis eam speluncam latronum”. (Evangelium secundum Marcum 11, 17)
Vigilate ergo; nescitis enim quando dominus domus veniat, sero an media nocte an galli cantu an mane; (Evangelium secundum Marcum 13, 35)
et, quocumque introierit, dicite domino domus: “Magister dicit: Ubi est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem?”. (Evangelium secundum Marcum 14, 14)
Qui autem audivit et non fecit, similis est homini aedificanti domum suam supra terram sine fundamento; in quam illisus est fluvius, et continuo cecidit, et facta est ruina domus illius magna”. (Evangelium secundum Lucam 6, 49)
Ipse autem sciens cogitationes eorum dixit eis: “Omne regnum in seipsum divisum desolatur, et domus supra domum cadit. (Evangelium secundum Lucam 11, 17)
Ecce relinquitur vobis domus vestra. Dico autem vobis: Non videbitis me, donec veniat cum dicetis: “Benedictus, qui venit in nomine Domini””. (Evangelium secundum Lucam 13, 35)
Et ait dominus servo: “Exi in vias et saepes, et compelle intrare, ut impleatur domus mea. (Evangelium secundum Lucam 14, 23)
dicens illis: “Scriptum est: “Et erit domus mea domus orationis”. Vos autem fecistis illam speluncam latronum”. (Evangelium secundum Lucam 19, 46)
Et dicetis patri familias domus: “Dicit tibi Magister: Ubi est deversorium, ubi Pascha cum discipulis meis manducem?”. (Evangelium secundum Lucam 22, 11)
Recordati sunt discipuli eius quia scriptum est: “Zelus domus tuae comedit me”. (Evangelium secundum Ioannem 2, 17)