Fondare 1409 Risultati per: dixit

  • Ille autem dixit: “Iudaei constituerunt rogare te, ut crastina die Paulum producas in concilium, quasi aliquid certius inquisiturum sit de illo. (Actus Apostolorum 23, 20)

  • Et vocatis duobus centurionibus, dixit: “Parate milites ducentos, ut eant usque Caesaream, et equites septuaginta et lancearios ducentos, a tertia hora noctis, (Actus Apostolorum 23, 23)

  • Festus autem volens Iudaeis gratiam praestare, respondens Paulo dixit: “Vis Hierosolymam ascendere et ibi de his iudicari apud me?”. (Actus Apostolorum 25, 9)

  • Dixit autem Paulus: “Ad tribunal Caesaris sto, ubi me oportet iudicari. Iudaeis nihil nocui, sicut et tu melius nosti. (Actus Apostolorum 25, 10)

  • Ego autem dixi: “Quis es, Domine?”. Dominus autem dixit: “Ego sum Iesus, quem tu persequeris. (Actus Apostolorum 26, 15)

  • Sic autem eo rationem reddente, Festus magna voce dixit: “Insanis, Paule; multae te litterae ad insaniam convertunt!”. (Actus Apostolorum 26, 24)

  • Agrippa autem Festo dixit: “Dimitti poterat homo hic, si non appellasset Caesarem”. (Actus Apostolorum 26, 32)

  • Et cum multa ieiunatio fuisset, tunc stans Paulus in medio eorum dixit: “Oportebat quidem, o viri, audito me, non tollere a Creta lucrique facere iniuriam hanc et iacturam. (Actus Apostolorum 27, 21)

  • dixit Paulus centurioni et militibus: “Nisi hi in navi manserint, vos salvi fieri non potestis”. (Actus Apostolorum 27, 31)

  • et gratias agens fregit et dixit: “Hoc est corpus meum, quod pro vobis est; hoc facite in meam commemorationem”; (Epistula I ad Corinthios 11, 24)

  • Quoniam Deus, qui dixit: “De tenebris lux splendescat”, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiae claritatis Dei in facie Iesu Christi. (Epistula II ad Corinthios 4, 6)

  • et dixit mihi: “Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur”. Libentissime igitur potius gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi. (Epistula II ad Corinthios 12, 9)


“Quando fizer o bem, esqueça. Se fizer o mal, pense no que fez e se arrependa.” São Padre Pio de Pietrelcina