Fondare 27 Risultati per: divitiae

  • Melius est nomen bonum quam divitiae multae, super argentum et aurum gratia bona. (Liber Proverbiorum 22, 1)

  • Praemium modestiae timor Domini, divitiae et gloria et vita. (Liber Proverbiorum 22, 4)

  • Est et infirmitas pessima, quam vidi sub sole: divitiae conservatae in malum domini sui. (Liber Ecclesiastes 5, 12)

  • Quid nobis profuit superbia? Aut divitiae cum iactantia quid contulerunt nobis? (Liber Sapientiae 5, 8)

  • Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa, innumerabiles divitiae in manibus illius, (Liber Sapientiae 7, 11)

  • Et, si divitiae sunt desiderabilis possessio in vita, quid sapientia locupletius, quae operatur omnia? (Liber Sapientiae 8, 5)

  • et in amicitia illius delectatio bona, et in laboribus manuum illius divitiae sine defectione, et in certamine loquelae illius sapientia, et praeclaritas in communicatione sermonum ipsius, circuibam quaerens, ut mihi illam assumerem. (Liber Sapientiae 8, 18)

  • Et erit firmitas in temporibus tuis; divitiae salutis sapientia et scientia: timor Domini ipse est thesaurus eius. (Liber Isaiae 33, 6)

  • Divitiae tuae et thesauri tui et multiplices merces tuae, nautae tui et gubernatores tui, resarcientes rimas tuas et commutantes merces tuas, omnes quoque viri bellatores tui, qui sunt in te, cum universa multitudine tua, quae est in medio tui, cadent in corde maris in die ruinae tuae. (Prophetia Ezechielis 27, 27)

  • Et profecto divitiae decipiunt virum superbum, et non perveniet ad finem; qui dilatat quasi infernus fauces suas et ipse quasi mors et non adimpletur: et congregat ad se omnes gentes et coacervat ad se omnes populos. (Prophetia Habacuc 2, 5)

  • Sed et Iudas pugnabit in Ierusalem, et congregabuntur divitiae omnium gentium in circuitu, aurum et argentum et vestes multae nimis. (Prophetia Zachariae 14, 14)

  • Quod si casus illorum divitiae sunt mundi, et deminutio eorum divitiae gentium, quanto magis plenitudo eorum! (Epistula ad Romanos 11, 12)


“O meu passado, Senhor, à Tua misericórdia. O meu Presente, ao Teu amor. O meu futuro, à Tua Providência.” São Padre Pio de Pietrelcina