Fondare 69 Risultati per: diis

  • provocantes me in operibus manuum vestrarum, sacrificando diis alienis in terra Aegypti, in quam ingressi estis, ut ibi peregrinemini, et dissipet vos, et sitis in maledictionem et in opprobrium cunctis gentibus terrae? (Liber Ieremiae 44, 8)

  • Responderunt autem Ieremiae omnes viri, scientes quod sacrificarent uxores eorum diis alienis, et universae mulieres, quarum stabat multitudo grandis, et omnis populus habitantium in terra Aegypti in Phatures, dicentes: (Liber Ieremiae 44, 15)

  • Et auferam de Moab, ait Dominus, offerentem in excelsis et sacrificantem diis eius. (Liber Ieremiae 48, 35)

  • et abivimus unusquisque in sensu cordis nostri mali ad serviendum diis alienis, facientes mala sub oculis Dei nostri. (Liber Baruch 1, 22)

  • coronas super capita deorum suorum. Interdum autem accidit etiam, ut sacerdotes, subtrahentes a diis aurum et argentum, erogent illud in semetipsos (Liber Baruch 6, 9)

  • Unde enim vocabuntur dii? Quia mulieres apponunt diis argenteis et aureis et ligneis, (Liber Baruch 6, 29)

  • Rugiunt autem clamantes coram diis suis sicut in cena mortui. (Liber Baruch 6, 31)

  • Sermo enim, quem tu quaeris, rex, gravis est, nec reperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis, exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio”. (Prophetia Danielis 2, 11)

  • Tunc accesserunt et locuti sunt coram rege super edicto: “Rex, numquid non signasti decretum, ut omnis homo, qui rogaret quemquam de diis et hominibus usque ad dies triginta, nisi a te, rex, mitteretur in lacum leonum?”. Respondens rex ait: “Verus est sermo iuxta decretum Medorum atque Persarum, quod praevaricari non licet”. (Prophetia Danielis 6, 13)


“O Santo Rosário é a arma daqueles que querem vencer todas as batalhas.” São Padre Pio de Pietrelcina