Fondare 529 Risultati per: dies

  • Et ait Dominus ad Moysen: “Ecce prope sunt dies mortis tuae; voca Iosue, et state in tabernaculo conventus, ut praecipiam ei”. Abierunt ergo Moyses et Iosue et steterunt in tabernaculo conventus; (Liber Deuteronomii 31, 14)

  • Mea est ultio, et ego retribuam in tempore, in quo labetur pes eorum! Iuxta est dies perditionis, et adesse festinat sors eorum. (Liber Deuteronomii 32, 35)

  • Ferrum et aes serae tuae, sicut dies tui robur tuum”. (Liber Deuteronomii 33, 25)

  • Fleveruntque eum filii Israel in campestribus Moab triginta diebus; et completi sunt dies planctus lugentium Moysen. (Liber Deuteronomii 34, 8)

  • Illi vero ambulantes pervenerunt ad montana et manserunt ibi tres dies, donec reverterentur, qui fuerant persecuti; quaerentes enim per omnem viam non reppererunt eos. (Liber Iosue 2, 22)

  • Praeceperat autem Iosue populo dicens: “Non clamabitis, nec audietur vox vestra, neque ullus sermo ex ore vestro egredietur, donec veniat dies, in quo dicam vobis: Clamate et vociferamini”. (Liber Iosue 6, 10)

  • Post dies autem tres initi foederis, audierunt quod in vicino et inter eos habitarent. (Liber Iosue 9, 16)

  • Non fuit antea et postea sicut dies illa, oboediente Domino voci hominis, quia Dominus pugnavit pro Israel. (Liber Iosue 10, 14)

  • Dixitque Debora ad Barac: “Surge: haec est enim dies, in qua tradidit Dominus Sisaram in manus tuas. En ipse ductor est tuus”. Descendit itaque Barac de monte Thabor, et decem milia pugnatorum cum eo. (Liber Iudicum 4, 14)

  • Et post aliquot dies revertens, ut acciperet eam, declinavit, ut videret cadaver leonis; et ecce examen apum in corpore leonis erat ac favus mellis. (Liber Iudicum 14, 8)

  • Quibus locutus est Samson: “Proponam vobis problema, quod si solveritis mihi intra septem dies convivii, dabo vobis triginta tunicas et totidem vestes mutatorias; (Liber Iudicum 14, 12)

  • Dixitque eis: “De comedente exivit cibus, et de forti est egressa dulcedo”. Nec potuerunt per tres dies propositionem solvere. (Liber Iudicum 14, 14)


“As almas! As almas! Se alguém soubesse o preço que custam”. São Padre Pio de Pietrelcina