Fondare 972 Risultati per: dicit

  • Misit etiam equitem secundum; venitque ad eos et ait: “Haec dicit rex: Num pax est?”. Et ait Iehu: “Quid tibi et paci? Transi et sequere me”. (Liber II Regum 9, 19)

  • “Pro sanguine Naboth et pro sanguine filiorum eius, quem vidi heri, ait Dominus, reddam tibi in agro isto, dicit Dominus”. Nunc igitur tolle, proice eum in agro iuxta verbum Domini”. (Liber II Regum 9, 26)

  • Dixitque ad eos Rabsaces: “Loquimini Ezechiae: Haec dicit rex magnus, rex Assyriorum: Quae est ista fiducia, qua niteris? (Liber II Regum 18, 19)

  • Haec dicit rex: Non vos seducat Ezechias; non enim poterit eruere vos de manu mea! (Liber II Regum 18, 29)

  • Nolite audire Ezechiam! Haec enim dicit rex Assyriorum: Facite mecum benedictionem et egredimini ad me, et comedet unusquisque de vinea sua et de ficu sua, et bibetis aquas de cisternis vestris, (Liber II Regum 18, 31)

  • Qui dixerunt: “Haec dicit Ezechias: Dies tribulationis et increpationis et blasphemiae dies iste; venerunt filii usque ad partum, et vires non habet parturiens. (Liber II Regum 19, 3)

  • Dixitque eis Isaias: “Haec dicetis domino vestro: Haec dicit Dominus: Noli timere a facie sermonum, quos audisti, quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me; (Liber II Regum 19, 6)

  • Misit autem Isaias filius Amos ad Ezechiam dicens: “Haec dicit Dominus, Deus Israel: Quae deprecatus es me super Sennacherib rege Assyriorum, audivi. (Liber II Regum 19, 20)

  • Quam ob rem haec dicit Dominus de rege Assyriorum: Non ingredietur urbem hanc nec mittet in eam sagittam nec occurret ei clipeo nec fundet aggerem circa eam. (Liber II Regum 19, 32)

  • Per viam, qua venit, revertetur et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus. (Liber II Regum 19, 33)

  • In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem. Et venit ad eum Isaias filius Amos prophetes dixitque ei: “Haec dicit Dominus: Dispone domui tuae, morieris enim et non vives”. (Liber II Regum 20, 1)

  • “Revertere et dic Ezechiae duci populi mei: Haec dicit Dominus, Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, vidi lacrimam tuam, et ecce sano te; die tertio ascendes templum Domini. (Liber II Regum 20, 5)


“O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens”. São Padre Pio de Pietrelcina