Fondare 402 Risultati per: decem pestes Moscheh Sina et Castra

  • Et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni, et mortuus est. (Liber Genesis 5, 14)

  • Vixitque Nachor, postquam genuit Thare, centum decem et novem annos et genuit filios et filias. (Liber Genesis 11, 25)

  • Quod cum audisset Abram, captum videlicet Lot fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo et persecutus est usque Dan; (Liber Genesis 14, 14)

  • tulit Agar Aegyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare coeperant in terra Chanaan, et dedit eam viro suo uxorem. (Liber Genesis 16, 3)

  • “Obsecro, inquit, ne irascatur Dominus meus, si loquar adhuc semel. Si forte inventi fuerint ibi decem?”. Dixit: “Non delebo propter decem”. (Liber Genesis 18, 32)

  • Tulitque servus decem camelos de grege domini sui et abiit ex omnibus bonis eius portans secum; profectusque perrexit in Aram Naharaim ad urbem Nachor. (Liber Genesis 24, 10)

  • Postquam ergo biberunt cameli, protulit vir anulum aureum pondo dimidii sicli pro naribus et duas armillas pro manibus eius pondo siclorum decem; (Liber Genesis 24, 22)

  • Responderuntque frater eius et mater: “Maneat puella saltem decem dies apud nos et postea proficiscetur”. (Liber Genesis 24, 55)

  • Sed pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus; et tamen non dimisit eum Deus, ut noceret mihi. (Liber Genesis 31, 7)

  • Sic per viginti annos in domo tua servivi tibi: quattuordecim pro filiabus et sex pro gregibus tuis; immutasti quoque mercedem meam decem vicibus. (Liber Genesis 31, 41)

  • Quos cum vidisset, ait: “Castra Dei sunt haec”; et appellavit nomen loci illius Mahanaim (id est Castra). (Liber Genesis 32, 3)

  • camelos fetas cum pullis suis triginta, vaccas quadraginta et tauros decem, asinas viginti et pullos earum decem. (Liber Genesis 32, 16)


“Quanto mais te deixares enraizar na santa humildade, tanto mais íntima será a comunicação da tua alma com Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina