Fondare 66 Risultati per: data
Notam autem facimus vobis, fratres, gratiam Dei, quae data est in ecclesiis Macedoniae, (Epistula II ad Corinthios 8, 1)
et cum cognovissent gratiam, quae data est mihi, Iacobus et Cephas et Ioannes, qui videbantur columnae esse, dexteras dederunt mihi et Barnabae communionis, ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem; (Epistula ad Galatas 2, 9)
Lex ergo adversus promissa Dei? Absit. Si enim data esset lex, quae posset vivificare, vere ex lege esset iustitia. (Epistula ad Galatas 3, 21)
si tamen audistis dispensationem gratiae Dei, quae data est mihi pro vobis, (Epistula ad Ephesios 3, 2)
cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei, quae data est mihi secundum operationem virtutis eius. (Epistula ad Ephesios 3, 7)
Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec: gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi (Epistula ad Ephesios 3, 8)
Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. (Epistula ad Ephesios 4, 7)
cuius factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, quae data est mihi in vos, ut impleam verbum Dei; (Epistula ad Colossenses 1, 25)
Noli neglegere donationem, quae in te est, quae data est tibi per prophetiam cum impositione manuum presbyterii. (Epistula I ad Timotheum 4, 14)
qui nos salvos fecit et vocavit vocatione sancta, non secundum opera nostra sed secundum propositum suum et gratiam, quae data est nobis in Christo Iesu ante tempora saecularia; (Epistula II ad Timotheum 1, 9)
Et vidi: et ecce equus albus; et, qui sedebat super illum, habebat arcum, et data est ei corona, et exivit vincens et ut vinceret. (Apocalypsis Ioannis 6, 2)
Et vidi: et ecce equus pallidus; et, qui sedebat desuper, nomen illi Mors, et Infernus sequebatur eum; et data est illis potestas super quartam partem terrae interficere gladio et fame et morte et a bestiis terrae. (Apocalypsis Ioannis 6, 8)