Fondare 22 Risultati per: consilia

  • Via stulti recta in oculis eius; qui autem sapiens est, audit consilia. (Liber Proverbiorum 12, 15)

  • Dolus in corde cogitantium mala; qui autem pacis ineunt consilia, sequitur eos gaudium. (Liber Proverbiorum 12, 20)

  • Quia cum dispositione parabis tibi bellum, et erit salus, ubi multa consilia sunt. (Liber Proverbiorum 24, 6)

  • Nobilis vero consilia nobilia dat et ipse ad nobilia assurget. (Liber Isaiae 32, 8)

  • Quid est dilectae meae, ut in domo mea perficiat consilia mala? Numquid vota et carnes sanctae auferent a te malitias tuas, in quibus glorieris?”. (Liber Ieremiae 11, 15)

  • Et ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam; et non cognovi quia super me cogitaverunt consilia: “Caedamus lignum in vigore eius et eradamus eum de terra viventium, et nomen eius non memoretur amplius”. (Liber Ieremiae 11, 19)

  • Et concitabitur fortitudo eius et cor eius adversum regem austri in exercitu magno; et rex austri provocabitur ad bellum multis auxiliis et fortibus nimis, et non stabit, quia inibunt adversus eum consilia. (Prophetia Danielis 11, 25)

  • Saeviet gladius in civitatibus eius et consumet garrulos eius et comedet eos propter consilia eorum. (Prophetia Osee 11, 6)

  • Itaque nolite ante tempus quidquam iudicare, quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium; et tunc laus erit unicuique a Deo. (Epistula I ad Corinthios 4, 5)

  • — nam arma militiae nostrae non carnalia sed potentia Deo ad destructionem munitionum — consilia destruentes (Epistula II ad Corinthios 10, 4)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina