Fondare 19 Risultati per: confundentur
Dominus autem mecum est quasi bellator fortis; idcirco, qui persequuntur me, cadent et infirmi erunt. Confundentur vehementer, quia non prosperati sunt; opprobrium sempiternum, quod numquam delebitur. (Liber Ieremiae 20, 11)
Lapidibus de monte similes sunt, lignea et inaurata et inargentata; qui autem excolunt illa, confundentur. (Liber Baruch 6, 38)
Ligabit spiritus eos in alis suis, et confundentur a sacrificiis suis. (Prophetia Osee 4, 19)
Et confundentur videntes, et confundentur divini, et operient labia sua omnes, quia non est responsum Dei. (Prophetia Michaeae 3, 7)
Videbunt gentes et confundentur super omni fortitudine sua, ponent manum super os, aures eorum surdae erunt; (Prophetia Michaeae 7, 16)
Et erunt quasi fortes conculcantes lutum viarum in proelio et bellabunt, quia Dominus cum eis; et confundentur ascensores equorum. (Prophetia Zachariae 10, 5)
Et erit: in die illa confundentur prophetae, unusquisque ex visione sua, cum prophetaverit; nec operientur pallio saccino, ut mentiantur, (Prophetia Zachariae 13, 4)