Fondare 19 Risultati per: comedunt

  • Quam ob causam non comedunt filii Israel nervum, qui est in femore, usque in praesentem diem, eo quod tetigerit nervum femoris Iacob. (Liber Genesis 32, 33)

  • Ibique servietis diis, qui hominum manu fabricati sunt, ligno et lapidi, qui non vident nec audiunt nec comedunt nec odorantur. (Liber Deuteronomii 4, 28)

  • Ingredientes urbem statim invenietis eum, antequam ascendat excelsum ad vescendum; neque enim comesurus est populus, donec ille veniat, quia ipse benedicit hostiae, et deinceps comedunt, qui vocati sunt. Nunc ergo conscendite, quia statim reperietis eum”. (Liber I Samuelis 9, 13)

  • Verumtamen nunc mitte et congrega ad me universum Israel in monte Carmeli et prophetas Baal quadringentos quinquaginta prophetasque Aserae quadringentos, qui comedunt de mensa Iezabel”. (Liber I Regum 18, 19)

  • Nocte os meum perforatur doloribus; et, qui me comedunt, non dormiunt. (Liber Iob 30, 17)

  • Comedunt enim panem impietatis et vinum iniquitatis bibunt. (Liber Proverbiorum 4, 17)

  • Ubi multae sunt opes, multi et qui comedunt eas; et quid prodest possessori, nisi quod cernit divitias oculis suis? (Liber Ecclesiastes 5, 10)

  • Vae tibi, terra, cuius rex puer est, et cuius principes mane comedunt. (Liber Ecclesiastes 10, 16)

  • Ponunt mensam, stragulum pandunt, comedunt, bibunt. Surgite, principes, ungite clipeum. (Liber Isaiae 21, 5)

  • qui morantur in sepulcris et in locis occultis pernoctant, qui comedunt carnem suillam et ius abominabile in vasis eorum, (Liber Isaiae 65, 4)

  • Qui sanctificantur et purificantur, ut ingrediantur in hortos post aliquem stantem in medio, qui comedunt carnem suillam et abominationem et murem, simul consumentur, dicit Dominus. (Liber Isaiae 66, 17)

  • Propterea omnes, qui comedunt te, devorabuntur, et universi hostes tui in captivitatem ducentur, et, qui te vastant, vastabuntur, cunctosque praedatores tuos dabo in praedam. (Liber Ieremiae 30, 16)


“A mansidão reprime a ira.” São Padre Pio de Pietrelcina