Fondare 7 Risultati per: calicis

  • Grossitudo autem luteris habebat mensuram palmi, labiumque eius erat quasi labium calicis et folium repandi lilii; duo milia batos capiebat. (Liber I Regum 7, 26)

  • Porro vastitas eius habebat mensuram palmi, et labium illius erat quasi labium calicis vel repandi lilii; capiebatque tria milia batos. (Liber II Paralipomenon 4, 5)

  • Pluet super peccatores carbones ignis et sulphur; et spiritus procellarum pars calicis eorum. (Liber Psalmorum 11, 6)

  • Dominus pars hereditatis meae et calicis mei: tu es qui detines sortem meam. (Liber Psalmorum 16, 5)

  • Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia mundatis, quod de foris est calicis et paropsidis, intus autem pleni sunt rapina et immunditia! (Evangelium secundum Matthaeum 23, 25)

  • Pharisaee caece, munda prius, quod intus est calicis, ut fiat et id, quod de foris eius est, mundum. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 26)

  • Et ait Dominus ad illum: “Nunc vos pharisaei, quod de foris est calicis et catini, mundatis; quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate. (Evangelium secundum Lucam 11, 39)


“Onde não há obediência, não há virtude. Onde não há virtude, não há bem, não há amor; e onde não há amor, não há Deus; e sem Deus não se chega ao Paraíso. Tudo isso é como uma escada: se faltar um degrau, caímos”. São Padre Pio de Pietrelcina