Fondare 1332 Risultati per: bonum terram

  • Tunc egressus de terra Chaldaeorum habitavit in Charran. Et inde, postquam mortuus est pater eius, transtulit illum in terram istam, in qua nunc vos habitatis; (Actus Apostolorum 7, 4)

  • et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi: “Saul, Saul, quid me persequeris?”. (Actus Apostolorum 9, 4)

  • et videt caelum apertum et descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti in terram, (Actus Apostolorum 10, 11)

  • et destruens gentes septem in terra Chanaan sorte distribuit terram eorum, (Actus Apostolorum 13, 19)

  • et dicentes: “Viri, quid haec facitis? Et nos mortales sumus similes vobis homines, evangelizantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum, qui fecit caelum et terram et mare et omnia, quae in eis sunt. (Actus Apostolorum 14, 15)

  • Nos autem praecedentes navi enavigavimus in Asson, inde suscepturi Paulum; sic enim disposuerat volens ipse per terram iter facere. (Actus Apostolorum 20, 13)

  • et decidi in terram et audivi vocem dicentem mihi: “Saul, Saul, quid me persequeris?”. (Actus Apostolorum 22, 7)

  • omnesque nos cum decidissemus in terram, audivi vocem loquentem mihi Hebraica lingua: “Saul, Saul, quid me persequeris? Durum est tibi contra stimulum calcitrare”. (Actus Apostolorum 26, 14)

  • Cum autem dies factus esset, terram non agnoscebant; sinum vero quendam considerabant habentem litus, in quem cogitabant, si possent, eicere navem. (Actus Apostolorum 27, 39)

  • centurio autem volens servare Paulum prohibuit eos a consilio iussitque eos, qui possent natare, mittere se primos et ad terram exire (Actus Apostolorum 27, 43)

  • et ceteros, quosdam in tabulis, quosdam vero super ea, quae de navi essent; et sic factum est ut omnes evaderent ad terram. (Actus Apostolorum 27, 44)

  • gloria autem et honor et pax omni operanti bonum, Iudaeo primum et Graeco. (Epistula ad Romanos 2, 10)


“De que vale perder-se em vãos temores?” São Padre Pio de Pietrelcina