Fondare 12 Risultati per: benedictum
Benedictum canistrum et pistrinum tuum. (Liber Deuteronomii 28, 5)
Eodem tempore, porrectis manibus ad fenestram, deprecata est et dixit: “Benedictus es, Domine, Deus misericors, et benedictum est nomen tuum sanctum et honorabile in saecula. Benedicant tibi omnia opera tua in aeternum. (Liber Thobis 3, 11)
Et surrexit, et coeperunt orare et deprecari Dominum, ut daretur illis sanitas. Et coeperunt dicere: “Benedictus es, Deus patrum nostrorum, et benedictum nomen tuum in omnia saecula saeculorum! Benedicant tibi caeli et omnis creatura tua in omnia saecula! (Liber Thobis 8, 5)
et lacrimatus est et dixit ei: “Video te, fili, lumen oculorum meorum!”. Et dixit: “Benedictus Deus, et benedictum nomen illius magnum, et benedicti omnes sancti angeli eius in omnia saecula, (Liber Thobis 11, 14)
et dixit: “Nudus egressus sum de utero matris meae et nudus revertar illuc. Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum”. (Liber Iob 1, 21)
Sit nomen eius benedictum in saecula, ante solem permanebit nomen eius. Et benedicentur in ipso omnes tribus terrae, omnes gentes magnificabunt eum. (Liber Psalmorum 72, 17)
Et benedictum nomen maiestatis eius in aeternum; et replebitur maiestate eius omnis terra. Fiat, fiat. (Liber Psalmorum 72, 19)
Sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in saeculum. (Liber Psalmorum 113, 2)
Benedictum est enim lignum, per quod fit iustitia; (Liber Sapientiae 14, 7)
et locutus Daniel ait: “Sit nomen Dei benedictum a saeculo et usque in saeculum, quia sapientia et fortitudo eius sunt; (Prophetia Danielis 2, 20)
“Benedictus es, Domine, Deus patrum nostrorum, et laudabilis et superexaltatus in saecula; et benedictum nomen gloriae tuae sanctum et superlaudabile et superexaltatum in saecula. (Prophetia Danielis 3, 52)
Benedictum, quod venit regnum patris nostri David! Hosanna in excelsis!”. (Evangelium secundum Marcum 11, 10)