Fondare 29 Risultati per: ascendens
Ascendens autem in unam navem, quae erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum; et sedens docebat de navicula turbas. (Evangelium secundum Lucam 5, 3)
Et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gergesenorum, ut discederet ab ipsis, quia timore magno tenebantur. Ipse autem ascendens navem reversus est. (Evangelium secundum Lucam 8, 37)
Et his dictis, praecedebat ascendens Hierosolymam. (Evangelium secundum Lucam 19, 28)
Ascendens autem frangensque panem et gustans satisque allocutus usque in lucem, sic profectus est. (Actus Apostolorum 20, 11)
Propter quod dicit: “Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus”. (Epistula ad Ephesios 4, 8)