Fondare 302 Risultati per: apud
Quid incredibile iudicatur apud vos, si Deus mortuos suscitat? (Actus Apostolorum 26, 8)
Et Paulus: “Optarem apud Deum et in modico et in magno non tantum te sed et omnes hos, qui audiunt me hodie, fieri tales, qualis et ego sum, exceptis vinculis his!”. (Actus Apostolorum 26, 29)
ubi, inventis fratribus, rogati sumus manere apud eos dies septem; et sic venimus Romam. (Actus Apostolorum 28, 14)
Non est enim personarum acceptio apud Deum! (Epistula ad Romanos 2, 11)
Non enim auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur. (Epistula ad Romanos 2, 13)
Si enim Abraham ex operibus iustificatus est, habet gloriam sed non apud Deum. (Epistula ad Romanos 4, 2)
Quid ergo dicemus? Numquid iniustitia apud Deum? Absit! (Epistula ad Romanos 9, 14)
Idipsum invicem sentientes, non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos. (Epistula ad Romanos 12, 16)
Et ego in infirmitate et timore et tremore multo fui apud vos, (Epistula I ad Corinthios 2, 3)
Sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum. Scriptum est enim: “Qui apprehendit sapientes in astutia eorum”; (Epistula I ad Corinthios 3, 19)
Audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum iu dicari apud iniquos et non apud sanctos? (Epistula I ad Corinthios 6, 1)
Sed frater cum fratre iudicio contendit, et hoc apud infideles? (Epistula I ad Corinthios 6, 6)