Fondare 20 Risultati per: apparuerunt

  • At vero aquae ibant et decrescebant usque ad decimum mensem; decimo enim mense, prima die mensis, apparuerunt cacumina montium. (Liber Genesis 8, 5)

  • Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum. Quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi et adoravit in terram (Liber Genesis 18, 2)

  • Instante autem partu, apparuerunt gemini in utero; atque in ipsa effusione infantium unus protulit manum, in qua obstetrix ligavit coccinum dicens: (Liber Genesis 38, 27)

  • Elegerunt deos novos; tunc erat pugna in portis. Clipeus et hasta non apparuerunt in quadraginta milibus Israel. (Liber Iudicum 5, 8)

  • Cumque cessasset loqui, apparuerunt et filii regis et intrantes levaverunt vocem suam et fleverunt; sed et rex et omnes servi eius fleverunt ploratu magno nimis. (Liber II Samuelis 13, 36)

  • Et apparuerunt effusiones maris, et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini, ab inspiratione spiritus furoris eius. (Liber II Samuelis 22, 16)

  • (1a) Anno secundo, regnante Artaxerxe rege magno, prima die mensis Nisan vidit somnium Mardochaeus filius Iair filii Semei filii Cis de tribu Beniamin, (1b) vir magnus, qui ministrabat in aula regia. (1c) Et hoc eius somnium fuit. Apparuerunt voces et tumultus et tonitrua et terraemotus et conturbatio magna super terram. (1d) Et ecce duo dracones magni parati prodierunt uterque luctari; (1e) et facta est illorum magna pugna, et dominabantur, et congregatae sunt nationes (1f) in die tenebroso et malo, et fuit perturbatio magna in habitantibus super terram. (1g) Et timuerunt perditionem (1h) clamaveruntque ad Deum. Et a voce clamoris eorum factus est fons parvus, qui crevit in fluvium maximum et in aquas plurimas redundavit. (1i) Lux et sol ortus est, et humiles exaltati sunt et devoraverunt inclitos. (1k) Quod cum vidisset somnium Mardochaeus et surrexisset de strato, cogitabat quid Deus facere vellet; et fixum habebat in animo, quousque revelaretur. (Liber Esther 1, 0)

  • Et apparuerunt fontes aquarum, et revelata sunt fundamenta orbis terrarum ab increpatione tua, Domine, ab inspiratione spiritus irae tuae. (Liber Psalmorum 18, 16)

  • Alii etiam apparuerunt duo iuvenes virtute decori, optimi gloria speciosique amictu, qui etiam circumsteterunt eum et ex utraque parte flagellabant sine intermissione multas inferentes ei plagas. (Liber II Maccabaeorum 3, 26)

  • Cumque summus sacerdos litationem perficeret, iidem iuvenes rursus apparuerunt Heliodoro eisdem vestibus amicti et astantes dixerunt: “Oniae summo sacerdoti multas gratias age, nam propter eum Dominus tibi vitam donavit; (Liber II Maccabaeorum 3, 33)

  • Sed, cum vehemens pugna esset, apparuerunt adversariis de caelo viri quinque in equis, frenis aureis decori, et ducatum Iudaeis praestantes; (Liber II Maccabaeorum 10, 29)

  • Nudata sunt prata, et apparuerunt herbae virentes, et collecta sunt fena de montibus; (Liber Proverbiorum 27, 25)


“Há duas razões principais para se orar com muita satisfação: primeiro para render a Deus a honra e a glória que Lhe são devidas. Segundo, para falar com São Padre Pio de Pietrelcina