Fondare 134 Risultati per: animae

  • “Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus, in quo bene placuit animae meae; ponam Spiritum meum super eum, et iudicium gentibus nuntiabit. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 18)

  • Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? (Evangelium secundum Matthaeum 16, 26)

  • Quid enim prodest homini, si lucretur mundum totum et detrimentum faciat animae suae? (Evangelium secundum Marcum 8, 36)

  • et dicam animae meae: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos; requiesce, comede, bibe, epulare”. (Evangelium secundum Lucam 12, 19)

  • Dixitque ad discipulos suos: “Ideo dico vobis: nolite solliciti esse animae quid manducetis, neque corpori quid vestiamini. (Evangelium secundum Lucam 12, 22)

  • Qui ergo, recepto sermone eius, baptizati sunt; et appositae sunt in il la die animae circiter tria milia. (Actus Apostolorum 2, 41)

  • Fiebat autem omni animae timor; multa quoque prodigia et signa per apostolos fiebant. (Actus Apostolorum 2, 43)

  • Et nunc suadeo vobis bono animo esse, nulla enim amissio animae erit ex vobis praeterquam navis; (Actus Apostolorum 27, 22)

  • Eramus vero universae animae in navi ducentae septuaginta sex. (Actus Apostolorum 27, 37)

  • Vivus est enim Dei sermo et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque et medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis; (Epistula ad Hebraeos 4, 12)

  • quam sicut ancoram habemus animae, tutam ac firmam et incedentem usque in interiora velaminis, (Epistula ad Hebraeos 6, 19)

  • Nos autem non sumus subtractionis in perditionem, sed fidei in acquisitionem animae. (Epistula ad Hebraeos 10, 39)


“Temos muita facilidade para pedir, mas não para agradecer”. São Padre Pio de Pietrelcina