Fondare 71 Risultati per: alii

  • Alii, quasi onagri in deserto, egrediuntur ad opus suum: vigilantes ad praedam in terra arida ad panem liberis. (Liber Iob 24, 5)

  • molat pro alio uxor mea, et super illam incurventur alii. (Liber Iob 31, 10)

  • Adhuc epistulae legebantur, et ecce alii nuntii venerunt de Galilaea, conscissis tunicis, nuntiantes secundum verba haec, (Liber I Maccabaeorum 5, 14)

  • Et tres regiones, quae additae sunt Iudaeae ex regione Samariae, addatur Iudaeae reputari, ut sint sub uno et non oboediant alii potestati, nisi summi sacerdotis. (Liber I Maccabaeorum 10, 38)

  • Alii autem de domibus gregatim prosiliebant ad publicam supplicationem, pro eo quod in contemptum locus esset venturus. (Liber II Maccabaeorum 3, 18)

  • Alii etiam apparuerunt duo iuvenes virtute decori, optimi gloria speciosique amictu, qui etiam circumsteterunt eum et ex utraque parte flagellabant sine intermissione multas inferentes ei plagas. (Liber II Maccabaeorum 3, 26)

  • Sed ut intellexerunt conatum Lymachi, alii lapides, alii fustes validos arripuere, quidam vero ex adiacente cinere manu apprehenderunt et mixtim iecerunt in eos, qui circa Lysimachum erant. (Liber II Maccabaeorum 4, 41)

  • Alii vero ad proximas coeuntes speluncas, ut latenter septimam diem celebrarent, cum indicati essent Philippo, flammis succensi sunt, eo quod verebantur propter religionem sibimet auxilium ferre pro claritate sanctissimi diei. (Liber II Maccabaeorum 6, 11)

  • alii vero omnia, quae eis supererant, vendebant simulque Dominum deprecabantur, ut eriperet eos, qui ab impio Nicanore, prius quam comminus venirent, venumdati essent: (Liber II Maccabaeorum 8, 14)

  • sed et alii similiter ascendentes in circumflexione contra eos, qui intus erant, turres incendebant atque ignes inferentes ipsos maledicos vivos concremabant, alii autem portas concidebant et, recepto residuo exercitu, occupaverunt civitatem; (Liber II Maccabaeorum 10, 36)

  • Alii dividunt propria et ditiores fiunt, alii parciores iusto semper in egestate sunt. (Liber Proverbiorum 11, 24)

  • Si videris calumnias egenorum et subreptionem iudicii et iustitiae in provincia, non mireris super hoc negotio, quia excelso excelsior vigilat, et super hos quoque eminentiores sunt alii; (Liber Ecclesiastes 5, 7)


“Quando o dia seguinte chegar, ele também será chamado de hoje e, então, você pensará nele. Tenha sempre muita confiança na Divina Providência.” São Padre Pio de Pietrelcina