Fondare 794 Risultati per: Wallensis Ierusalem
In tempore quoque illo dixi populo: “Unusquisque cum puero suo pernoctet in medio Ierusalem; et erit nobis custodia per noctem, et opus per diem”. (Liber Nehemiae 4, 16)
et prophetas posueris, qui praedicent de te in Ierusalem dicentes: “Rex in Iudaea est!”. Nunc autem auditurus est rex verba haec; idcirco nunc veni, ut ineamus consilium pariter”. (Liber Nehemiae 6, 7)
praeposui Hanani fratrem meum et Hananiam principem arcis supra Ierusalem — ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris videbatur — (Liber Nehemiae 7, 2)
et dixi eis: “Non aperiantur portae Ierusalem usque ad calorem solis. Dum adhuc calor permanet, claudantur portae et oppilentur; et ponant custodes de habitatoribus Ierusalem, singulos per vices suas et unumquemque contra domum suam”. (Liber Nehemiae 7, 3)
Isti filii provinciae, qui ascenderunt de captivitate migrantium, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis, et reversi sunt in Ierusalem et in Iudaeam unusquisque in civitatem suam. (Liber Nehemiae 7, 6)
et ut praedicent et divulgent vocem in universis urbibus suis et in Ierusalem dicentes: “Egredimini in montem et afferte frondes olivae et frondes oleastri, frondes myrti et ramos palmarum et frondes ligni nemorosi, ut fiant tabernacula, sicut scriptum est”. (Liber Nehemiae 8, 15)
Habitaverunt autem princi pes populi in Ierusalem; reli qua vero plebs misit sortem, ut adducerent unum virum de decem ad habitandum in Ierusalem civitate sancta, novem vero partes in civitatibus. (Liber Nehemiae 11, 1)
Benedixit autem populus omnibus viris, qui se sponte obtulerant, ut habitarent in Ierusalem. (Liber Nehemiae 11, 2)
Hi sunt itaque principes provinciae, qui habitaverunt in Ierusalem et in civitatibus Iudae. Habitavit autem unusquisque in possessione sua, in urbibus suis, Israel, sacerdotes, Levitae, oblati et filii servorum Salomonis. (Liber Nehemiae 11, 3)
Et in Ierusalem habitaverunt de filiis Iudae et de filiis Beniamin. De filiis Iudae: Athaias filius Oziam filii Zachariae filii Amariae filii Saphatiae filii Malaleel, de filiis Phares; (Liber Nehemiae 11, 4)
Omnes filii Phares, qui habitaverunt in Ierusalem, quadringenti sexaginta octo viri fortes. (Liber Nehemiae 11, 6)
Et praefectus Levitarum in Ierusalem Ozi filius Bani filius Hasabiae filius Matthaniae filius Michae de filiis Asaph, cantores in ministerio domus Dei. (Liber Nehemiae 11, 22)