Fondare 284 Risultati per: Vocem
Antiochus autem contemni se arbitratus, simul et exprobrantem dedignans vocem, cum adhuc adulescentior superesset, non solum verbis hortabatur, sed et cum iuramento affirmabat se divitem simul et beatum facturum, translatum a patriis legibus, et amicum habiturum et officia ei crediturum. (Liber II Maccabaeorum 7, 24)
et misereretur etiam pereunti civitati et incipienti solo complanari et vocem sanguinis ad se clamantis exaudiret; (Liber II Maccabaeorum 8, 3)
Sapientia foris praedicat, in plateis dat vocem suam, (Liber Proverbiorum 1, 20)
si enim sapientiam invocaveris et dederis vocem tuam prudentiae, (Liber Proverbiorum 2, 3)
nec audivi vocem docentium me et magistris non inclinavi aurem meam? (Liber Proverbiorum 5, 13)
Numquid non sapientia clamitat, et prudentia dat vocem suam? (Liber Proverbiorum 8, 1)
quando mollierit vocem suam, ne credideris ei, quoniam septem abominationes sunt in corde illius; (Liber Proverbiorum 26, 25)
In cogitatione tua regi ne detrahas et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti, quia et aves caeli portabunt vocem tuam, et, qui habet pennas, annuntiabit sententiam. (Liber Ecclesiastes 10, 20)
et claudentur ostia in platea submissa voce molentis, et consurgent ad vocem volucris, et subsident omnes filiae carminis; (Liber Ecclesiastes 12, 4)
Quae habitas in hortis, amici auscultant, fac me audire vocem tuam. (Canticum Canticorum 8, 13)
Sanctis autem tuis maxima erat lux; et horum quidem vocem illi audiebant, sed figuram non videbant et, quia non et ipsi eadem passi erant, magnificabant; (Liber Sapientiae 18, 1)
Fatuus in risu exaltat vocem suam; vir autem sapiens vix tacite ridebit. (Liber Ecclesiasticus 21, 23)