Fondare 2240 Risultati per: Vir
Zacharias autem et Oziel et Semiramoth et Iahiel et Ani et Eliab et Maasias et Banaias in nablis secundum “Virgines”. (Liber I Paralipomenon 15, 20)
Et divisit unicuique de Israel a viro usque ad mulierem tortam panis et laganum palmarum et palatham. (Liber I Paralipomenon 16, 3)
Quaerite Dominum et virtutem eius, quaerite faciem eius semper. (Liber I Paralipomenon 16, 11)
Cepit ergo David mille quadrigas eius et septem milia equites ac viginti milia virorum peditum; subnervavitque omnes equos curruum, exceptis centum quadrigis, quas reservavit sibi. (Liber I Paralipomenon 18, 4)
Supervenit autem et Syrus Damascenus, ut auxilium praeberet Adadezer regi Soba; sed et huius percussit David viginti duo milia virorum (Liber I Paralipomenon 18, 5)
et posuit praesidium in Syria Damasci, ut Syria quoque serviret sibi et offerret tributum. Adiuvitque eum Dominus in cunctis, ad quae perrexerat. (Liber I Paralipomenon 18, 6)
et constituit in Edom praesidium, ut serviret Idumaea David. Salvavitque Dominus David in cunctis, ad quae perrexerat. (Liber I Paralipomenon 18, 13)
Quod cum audisset David, misit Ioab et omnem exercitum virorum fortium. (Liber I Paralipomenon 19, 8)
Igitur Ioab intellegens bellum et ex adverso et post tergum contra se fieri elegit viros fortissimos de universo Israel et perrexit contra Syrum; (Liber I Paralipomenon 19, 10)
Confortare et agamus viriliter pro populo nostro et pro urbibus Dei nostri; Dominus autem, quod in conspectu suo bonum est, faciet”. (Liber I Paralipomenon 19, 13)
Deditque David numerum census, et inventus est omnis Israel numerus mille milia et centum milia virorum educentium gladium; de Iuda autem quadringenta septuaginta milia bellatorum; (Liber I Paralipomenon 21, 5)
Misit ergo Dominus pestilentiam in Israel, et ceciderunt de Israel septuaginta milia virorum. (Liber I Paralipomenon 21, 14)