Fondare 9 Risultati per: Vineis
Praeceperuntque filiis Beniamin atque dixerunt: “Ite et latitate in vineis; (Liber Iudicum 21, 20)
cumque videritis filias Silo ad ducendos choros ex more procedere, exite repente de vineis et rapite ex eis singuli uxores singulas et pergite in terram Beniamin”. (Liber Iudicum 21, 21)
Vinearumque cultoribus Semei Ramathites; cellis autem vinariis in vineis Zabdi Sephamatites. (Liber I Paralipomenon 27, 27)
Et alii dicebant: “Mutuo sumpsimus pecunias in tributa regis pro agris nostris et vineis nostris. (Liber Nehemiae 5, 4)
Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Filii matris meae irati sunt mihi; posuerunt me custodem in vineis, vineam meam non custodivi. (Canticum Canticorum 1, 6)
Botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi. (Canticum Canticorum 1, 14)
Et ablata est laetitia et exsultatio de hortis, et in vineis non exsultant neque iubilant. Vinum in torculari non calcabit, qui calcare consueverat; clamor cessavit. (Liber Isaiae 16, 10)
Et in omnibus vineis erit luctus, quia pertransibo in medio tui”, dicit Dominus. (Prophetia Amos 5, 17)
Ficus enim non florebit, et non erit fructus in vineis; mentietur opus olivae, et arva non afferent cibum; abscissum est de ovili pecus, et non est armentum in praesepibus. (Prophetia Habacuc 3, 17)