Fondare 139 Risultati per: Vineam fructum
Quid ergo faciet dominus vineae? Veniet et perdet colonos et dabit vineam aliis. (Evangelium secundum Marcum 12, 9)
Iam enim et securis ad radicem arborum posita est; omnis ergo arbor non faciens fructum bonum exciditur et in ignem mittitur”. (Evangelium secundum Lucam 3, 9)
Non est enim arbor bona faciens fructum malum, neque iterum arbor mala faciens fructum bonum. (Evangelium secundum Lucam 6, 43)
Et aliud cecidit in terram bonam et ortum fecit fructum centuplum”. Haec dicens clamabat: “Qui habet aures audiendi, audiat”. (Evangelium secundum Lucam 8, 8)
Quod autem in spinis cecidit: hi sunt, qui audierunt et a sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus vitae euntes suffocantur et non referunt fructum. (Evangelium secundum Lucam 8, 14)
Quod autem in bonam terram: hi sunt, qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent et fructum afferunt in patientia. (Evangelium secundum Lucam 8, 15)
Dicebat autem hanc similitudinem: “Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua et venit quaerens fructum in illa et non invenit. (Evangelium secundum Lucam 13, 6)
Dixit autem ad cultorem vineae: “Ecce anni tres sunt, ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac et non invenio. Succide ergo illam. Ut quid etiam terram evacuat?”. (Evangelium secundum Lucam 13, 7)
et si quidem fecerit fructum in futurum; sin autem succides eam””. (Evangelium secundum Lucam 13, 9)
Coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc: “Homo plantavit vineam et locavit eam colonis et ipse peregre fuit multis temporibus. (Evangelium secundum Lucam 20, 9)
Et eiectum illum extra vineam occiderunt. Quid ergo faciet illis dominus vineae? (Evangelium secundum Lucam 20, 15)
Veniet et perdet colonos istos et dabit vineam aliis”. Quo audito, dixerunt: “Absit!”. (Evangelium secundum Lucam 20, 16)