Fondare 394 Risultati per: Verus Principes
Et sicut ficus pessimae, quae comedi non possunt, eo quod sint malae, haec dicit Dominus, sic dabo Sedeciam regem Iudae et principes eius et reliquos de Ierusalem, qui remanserunt in terra hac et qui habitant in terra Aegypti. (Liber Ieremiae 24, 8)
Et audierunt principes Iudae verba haec et ascenderunt de domo regis in domum Domini et sederunt in introitu portae domus Domini Novae. (Liber Ieremiae 26, 10)
Et locuti sunt sacerdotes et prophetae ad principes et ad omnem populum dicentes: “Iudicium mortis est viro huic, quia prophetavit adversus civitatem istam, sicut audistis auribus vestris”. (Liber Ieremiae 26, 11)
Et ait Ieremias ad omnes principes et ad universum populum dicens: “Dominus misit me, ut prophetarem ad domum istam et ad civitatem hanc omnia verba, quae audistis. (Liber Ieremiae 26, 12)
Et dixerunt principes et omnis populus ad sacerdotes et prophetas: “Non est viro huic iudicium mortis, quia in nomine Domini Dei nostri locutus est ad nos”. (Liber Ieremiae 26, 16)
Et audivit rex Ioachim et omnes potentes et principes eius verba haec, et quaesivit rex interficere eum; et audivit Urias et timuit fugitque et ingressus est Aegyptum. (Liber Ieremiae 26, 21)
postquam egressus est Iechonias rex et domina et eunuchi et principes Iudae et Ierusalem et faber et inclusor de Ierusalem, (Liber Ieremiae 29, 2)
propter omnem malitiam filiorum Israel et filiorum Iudae, quam fecerunt, ad iracundiam me provocantes, ipsi et reges eorum, principes eorum et sacerdotes eorum et prophetae eorum, viri Iudae et habitatores Ierusalem. (Liber Ieremiae 32, 32)
equidem et semen Iacob et David servi mei proiciam, ut non assumam de semine eius principes seminis Abraham et Isaac et Iacob; reducam enim sortem eorum et miserebor eis”. (Liber Ieremiae 33, 26)
Audierunt ergo omnes principes et universus populus, qui inierant pactum, ut dimitteret unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam liberos et ultra non dominarentur eis; audierunt igitur et dimiserunt. (Liber Ieremiae 34, 10)
principes Iudae et principes Ierusalem, eunuchi et sacerdotes et omnis populus terrae, qui transierunt inter divisiones vituli; (Liber Ieremiae 34, 19)
Et Sedeciam regem Iudae et principes eius dabo in manus inimicorum suorum et in manus quaerentium animas eorum et in manus exercituum regis Babylonis, qui recesserunt a vobis. (Liber Ieremiae 34, 21)