Fondare 523 Risultati per: Vero
Etiam proximo suo pauper odiosus erit, amici vero divitum multi. (Liber Proverbiorum 14, 20)
Dissipantur cogitationes, ubi non est consilium; ubi vero sunt plures consiliarii, confirmantur. (Liber Proverbiorum 15, 22)
Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam; spiritum vero confractum, quis poterit sustinere? (Liber Proverbiorum 18, 14)
Qui vero arguunt eum, laudabuntur, et super ipsos veniet benedictio boni. (Liber Proverbiorum 24, 25)
Beatus homo, qui semper est pavidus; qui vero indurat cor suum, corruet in malum. (Liber Proverbiorum 28, 14)
Qui desiderium dilatat, iurgia concitat; qui vero sperat in Domino, impinguabitur. (Liber Proverbiorum 28, 25)
Homines pestilentes dissipant civitatem; sapientes vero avertunt furorem. (Liber Proverbiorum 29, 8)
Cum visio defecerit, dissipabitur populus; qui vero custodit legem, beatus est. (Liber Proverbiorum 29, 18)
Ubi multa sunt somnia, plurimae sunt vanitates et sermones innumeri; tu vero Deum time. (Liber Ecclesiastes 5, 6)
Viventes enim sciunt se esse morituros; mortui vero nihil noverunt amplius nec habent ultra mercedem, quia oblivioni tradita est memoria eorum. (Liber Ecclesiastes 9, 5)
Initium enim illius verissima est disciplinae concupiscentia, cura vero disciplinae dilectio est, (Liber Sapientiae 6, 17)
quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines vero receptibiles in camino humiliationis. (Liber Ecclesiasticus 2, 5)