Fondare 523 Risultati per: Vero
Rex vero Iosaphat fecerat naves Tharsis, quae navigarent in Ophir propter aurum; et ire non potuerunt, quia confractae sunt in Asiongaber. (Liber I Regum 22, 49)
Ioram vero filius Achab regnavit super Israel in Samaria anno decimo octavo Iosaphat regis Iudae regnavitque duodecim annis. (Liber II Regum 3, 1)
Hostes vero descenderunt ad eum. Porro Eliseus oravit Dominum dicens: “Percute, obsecro, gentem hanc caecitate!”. Percussitque eos Dominus, ne viderent iuxta verbum Elisei. (Liber II Regum 6, 18)
Athalia vero mater Ochoziae videns mortuum filium suum surrexit et interfecit omne semen regium. (Liber II Regum 11, 1)
Duae vero partes e vobis omnes egredientes sabbato custodiant excubias domus Domini circum regem. (Liber II Regum 11, 7)
Pecuniam vero pro delicto et pecuniam pro peccatis non inferebatur in templum Domini, quia sacerdotum erat. (Liber II Regum 12, 17)
Amasiam vero regem Iudae filium Ioas filii Ochoziae cepit Ioas rex Israel in Bethsames et adduxit eum in Ierusalem. Et interrupit murum Ierusalem a porta Ephraim usque ad portam Anguli quadringentis cubitis. (Liber II Regum 14, 13)
Percussit autem Dominus regem, et fuit leprosus usque in diem mortis suae et habitabat in domo separata seorsum; Ioatham vero filius regis gubernabat palatium et iudicabat populum terrae. (Liber II Regum 15, 5)
Praecepit quoque rex Achaz Uriae sacerdoti dicens: “Super altare maius offer holocaustum matutinum et oblationem vespertinam et holocaustum regis et oblationem eius et holocaustum universi populi terrae et oblationem eorum et libamina eorum; et omnem sanguinem holocausti et universum sanguinem sacrificii super illud effundes. De altari vero aeneo erit mihi deliberandum”. (Liber II Regum 16, 15)
Illi vero non audierunt, sed iuxta consuetudinem suam pristinam perpetrabant. (Liber II Regum 17, 40)
Illi vero non audierunt, sed seducti sunt a Manasse, ut facerent malum plus quam gentes, quas contrivit Dominus a facie filiorum Israel. (Liber II Regum 21, 9)
Factum est vero anno tricesimo septimo transmigrationis Ioachin regis Iudae, mense duodecimo vicesima septima die mensis sublevavit Evilmerodach rex Babylonis anno, quo regnare coeperat, caput Ioachin regis Iudae de carcere. (Liber II Regum 25, 27)