Fondare 674 Risultati per: Verbum Dei Testimonium
primum verbum in diligenti scientia; et non impedias musicam. (Liber Ecclesiasticus 32, 5)
Sine mendacio consummabitur verbum legis, et sapientia in ore fideli consummatio. (Liber Ecclesiasticus 34, 8)
Da testimonium his, qui ab initio creaturae tuae sunt, et suscita praedicationes, quas locuti sunt in nomine tuo. (Liber Ecclesiasticus 36, 17)
Ante omnia opera verbum verax praecedat te, et ante omnem actum consilium stabile. (Liber Ecclesiasticus 37, 20)
in mandatis eius gaudebunt et super terram in necessitates praeparabuntur et in temporibus suis non praeterient verbum. (Liber Ecclesiasticus 39, 37)
Et ante tempus dormitionis aeternae testimonium praebuit in conspectu Domini et christi eius: “Pecunias et usque ad calceamenta ab omni carne non accepi”; et non accusavit illum homo. (Liber Ecclesiasticus 46, 22)
Et surrexit Elias propheta quasi ignis, et verbum ipsius quasi facula ardebat. (Liber Ecclesiasticus 48, 1)
nec superavit illum verbum aliquod, et mortuum prophetavit corpus eius. (Liber Ecclesiasticus 48, 14)
Audite verbum Domini, principes Sodomorum; percipite auribus legem Dei nostri, populus Gomorrae. (Liber Isaiae 1, 10)
Verbum, quod vidit Isaias filius Amos super Iudam et Ieru salem. (Liber Isaiae 2, 1)
Et ibunt populi multi et dicent: “Venite, et ascendamus ad montem Domini, ad domum Dei Iacob, ut doceat nos vias suas, et ambulemus in semitis eius”; quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Ierusalem. (Liber Isaiae 2, 3)
Inite consilium, et dissipabitur; loquimini verbum, et non fiet, quia nobiscum Deus. (Liber Isaiae 8, 10)