Fondare 539 Risultati per: Venit

  • Post aliquantum autem tem poris, cum dies triticeae mes sis instarent, venit Samson invisere volens uxorem suam et attulit ei haedum de capris. Cumque ad eam vellet intrare, prohibuit eum pater illius (Liber Iudicum 15, 1)

  • Noluit gener acquiescere sermonibus eius, sed statim perrexit et venit contra Iebus, id est Ierusalem, ducens secum duos asinos onustos et concubinam. (Liber Iudicum 19, 10)

  • At mulier, recedentibus tenebris, venit ad ostium domus, ubi manebat dominus suus, et ibi corruit. (Liber Iudicum 19, 26)

  • Venit ergo Noemi cum Ruth Moabitide nuru sua de terra peregrinationis suae ac reversa est in Bethlehem, quando hordea metere incipiebant. (Liber Ruth 1, 22)

  • Qui respondit: “Haec est Moabitis, quae venit cum Noemi de regione Moabitide (Liber Ruth 2, 6)

  • Cumque comedisset Booz et bibisset et factus esset hilarior issetque ad dormiendum in extrema parte acervi manipulorum, venit abscondite et, discooperto a pedibus eius pallio, se proiecit. (Liber Ruth 3, 7)

  • et venit ad socrum suam. Quae dixit ei: “Quid egisti, filia?”. Narravitque ei omnia, quae sibi fecisset homo, (Liber Ruth 3, 16)

  • Venit ergo dies, et immolavit Elcana dabatque Phenennae uxori suae et cunctis filiis eius et filiabus partes; (Liber I Samuelis 1, 4)

  • Venit autem vir Dei ad Heli et ait ad eum: “Haec dicit Dominus: Numquid non aperte revelatus sum domui patris tui, cum esset in Aegypto in domo pharaonis? (Liber I Samuelis 2, 27)

  • Et venit Dominus et stetit et vocavit, sicut vocaverat prius: “Samuel, Samuel”. Et ait Samuel: “Loquere, quia audit servus tuus”. (Liber I Samuelis 3, 10)

  • Timueruntque Philisthim dicentes: “Venit Deus in castra!”. Et ingemuerunt dicentes: (Liber I Samuelis 4, 7)

  • Currens autem vir de Beniamin ex acie venit in Silo in die illo scissa veste et conspersus pulvere caput. (Liber I Samuelis 4, 12)


“Pense em Jesus flagelado por amor a você, e ofereça com generosidade um sacrifício a Ele”. São Padre Pio de Pietrelcina