Fondare 539 Risultati per: Venit
Ecce dies Domini venit, crudelis et indignationis plenus et irae furorisque, ad ponendam terram in solitudinem, et peccatores eius conteret de ea. (Liber Isaiae 13, 9)
Ulula, porta! Clama, civitas! Contremisce, Philisthaea omnis; ab aquilone enim fumus venit, et non est fugitivus in agminibus eius”. (Liber Isaiae 14, 31)
Oraculum deserti maris. Sicut turbines per austrum transeuntes, de deserto venit, de terra horribili. (Liber Isaiae 21, 1)
Ecce, huc venit agmen virorum, biga equitum”. Et respondit et dixit: “Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum eius contrita sunt in terram”. (Liber Isaiae 21, 9)
Dixit custos: “Venit mane, sed etiam nox; si quaeritis, quaerite, revertimini, venite”. (Liber Isaiae 21, 12)
propterea erit vobis iniquitas haec sicut interruptio cadens, locus tumens in muro excelso, cuius confractio subito, dum non speratur, venit improviso; (Liber Isaiae 30, 13)
Ecce nomen Domini venit de longinquo, ardens furor eius, et gravis eius fragor; labia eius repleta sunt indignatione, et lingua eius quasi ignis devorans. (Liber Isaiae 30, 27)
In via, qua venit, per eam revertetur, et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus. (Liber Isaiae 37, 34)
ecce Dominus Deus in virtute venit, et brachium eius dominatur: ecce merces eius cum eo, et praemium illius coram illo. (Liber Isaiae 40, 10)
Suscitavi ab aquilone, et venit ab ortu solis; vocavi eum nomine; et conculcabit potentes quasi lutum et velut plastes calcans humum. (Liber Isaiae 41, 25)
Surge, illuminare, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est. (Liber Isaiae 60, 1)
Ecce Dominus auditum fecit in extremis terrae: “Dicite filiae Sion: Ecce salus tua venit, ecce merces eius cum eo, et praemium eius coram illo. (Liber Isaiae 62, 11)