Fondare 198 Risultati per: Valde
Accessit itaque mulier ad Saul et vidit quod conturbatus esset valde; dixitque ad eum: “Ecce audivit ancilla tua vocem tuam, et posui animam meam in manu mea et oboedivi sermonibus tuis, quos locutus es ad me. (Liber I Samuelis 28, 21)
Et angustiatus est David valde; volebat enim eum populus lapidare, quia amara erat anima uniuscuiusque viri super filiis suis et filiabus. Confortatus est autem David in Domino Deo suo (Liber I Samuelis 30, 6)
Et ortum est bellum durum valde in die illa, fugatusque est Abner et viri Israel a pueris David. (Liber II Samuelis 2, 17)
Quod cum nuntiatum esset David, misit in occursum eorum — erant enim viri confusi turpiter valde — et mandavit eis David: “Manete Iericho, donec crescat barba vestra, et tunc revertimini”. (Liber II Samuelis 10, 5)
Et factum est vespere, ut surgeret David de strato suo et deambularet in solario domus regiae. Viditque de solario mulierem se lavantem; erat autem mulier pulchra valde. (Liber II Samuelis 11, 2)
Dives habebat oves et boves plurimos valde. (Liber II Samuelis 12, 2)
Et tulit diadema Melchom de capite eius, pondo auri talentum, habens gemmam pretiosissimam, quod venit super caput David. Sed et praedam civitatis asportavit multam valde, (Liber II Samuelis 12, 30)
Erat autem Amnonis amicus nomine Ionadab filius Samma fratris David, vir callidus valde. (Liber II Samuelis 13, 3)
Cum autem audisset rex David omnia haec, iratus est valde; et noluit contristare spiritum Amnon filii sui, quoniam diligebat eum, quia primogenitus erat ei. (Liber II Samuelis 13, 21)
Porro sicut Absalom vir non erat pulcher in omni Israel, qui valde laudaretur, a vestigio pedis usque ad verticem non erat in eo ulla macula. (Liber II Samuelis 14, 25)
Erat autem Berzellai Galaadites senex valde, id est octogenarius; et ipse praebuerat alimenta regi, cum moraretur in Mahanaim; erat quippe vir dives nimis. (Liber II Samuelis 19, 33)
Percussit autem cor David eum, postquam numeratus est populus, et dixit David ad Dominum: “Peccavi valde in hoc facto; nunc vero precor, Domine, ut transferas iniquitatem servi tui, quia stulte egi nimis”. (Liber II Samuelis 24, 10)