Fondare 12723 Risultati per: Ut
Caro enim concupiscit adversus Spiritum, Spiritus autem adversus carnem; haec enim invicem adversantur, ut non, quaecumque vultis, illa faciatis. (Epistula ad Galatas 5, 17)
Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, luxuria, (Epistula ad Galatas 5, 19)
invidiae, ebrietates, comissationes et his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam, qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. (Epistula ad Galatas 5, 21)
Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, (Epistula ad Galatas 5, 22)
Qui autem sunt Christi Iesu, carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. (Epistula ad Galatas 5, 24)
opus autem suum probet unusquisque et sic in semetipso tantum gloriationem habebit et non in altero. (Epistula ad Galatas 6, 4)
Communicet autem is, qui catechizatur verbum, ei qui se catechizat, in omnibus bonis. (Epistula ad Galatas 6, 6)
quoniam, qui seminat in carne sua, de carne metet corruptionem; qui autem seminat in Spiritu, de Spiritu metet vitam aeternam. (Epistula ad Galatas 6, 8)
Bonum autem facientes infatigabiles, tempore enim suo metemus non deficientes. (Epistula ad Galatas 6, 9)
Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. (Epistula ad Galatas 6, 10)
Quicumque volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur; (Epistula ad Galatas 6, 12)
neque enim, qui circumciduntur, legem custodiunt, sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur. (Epistula ad Galatas 6, 13)