Fondare 12723 Risultati per: Ut
Modo enim hominibus suadeo aut Deo? Aut quaero hominibus placere? Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem! (Epistula ad Galatas 1, 10)
Cum autem placuit Deo, qui me segregavit de utero matris meae et vocavit per gratiam suam, (Epistula ad Galatas 1, 15)
ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem illum in gentibus, continuo non contuli cum carne et sanguine (Epistula ad Galatas 1, 16)
alium autem apostolorum non vidi, nisi Iacobum fratrem Domini. (Epistula ad Galatas 1, 19)
Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo quia non mentior. (Epistula ad Galatas 1, 20)
Eram autem ignotus facie ecclesiis Iudaeae, quae sunt in Christo; (Epistula ad Galatas 1, 22)
tantum autem auditum habebant: “Qui persequebatur nos aliquando, nunc evangelizat fidem, quam aliquando expugnabat”, (Epistula ad Galatas 1, 23)
ascendi autem secundum revelationem; et contuli cum illis evangelium, quod praedico in gentibus, seorsum autem his, qui observabantur, ne forte in vacuum currerem aut cucurrissem. (Epistula ad Galatas 2, 2)
Sed propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Iesu, ut nos in servitutem redigerent; (Epistula ad Galatas 2, 4)
quibus neque ad horam cessimus subicientes nos, ut veritas evangelii permaneat apud vos. (Epistula ad Galatas 2, 5)
Ab his autem, qui videbantur esse aliquid — quales aliquando fuerint, nihil mea interest; Deus personam hominis non accipit — mihi enim, qui observabantur, nihil contulerunt, (Epistula ad Galatas 2, 6)
sed e contra, cum vidissent quod creditum est mihi evangelium praeputii, sicut Petro circumcisionis (Epistula ad Galatas 2, 7)