Fondare 12723 Risultati per: Ut
Et non sicut speravimus, sed semetipsos dederunt primum Domino, deinde nobis per voluntatem Dei, (Epistula II ad Corinthios 8, 5)
ita ut rogaremus Titum, ut, quemadmodum coepit, ita et perficiat in vos etiam gratiam istam. (Epistula II ad Corinthios 8, 6)
Sed sicut in omnibus abundatis, fide et sermone et scientia et omni sollicitudine et caritate ex nobis in vobis, ut et in hac gratia abundetis. (Epistula II ad Corinthios 8, 7)
scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis. (Epistula II ad Corinthios 8, 9)
Et consilium in hoc do. Hoc enim vobis utile est, qui non solum facere, sed et velle coepistis ab anno priore; (Epistula II ad Corinthios 8, 10)
nunc vero et facto perficite, ut, quemadmodum promptus est animus velle, ita sit et perficere ex eo, quod habetis. (Epistula II ad Corinthios 8, 11)
Non enim, ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio; sed ex aequalitate (Epistula II ad Corinthios 8, 13)
in praesenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat, ut et illorum abundantia vestram inopiam suppleat, ut fiat aequalitas, sicut scriptum est: (Epistula II ad Corinthios 8, 14)
Gratias autem Deo, qui dedit eandem sollicitudinem pro vobis in corde Titi, (Epistula II ad Corinthios 8, 16)
— non solum autem, sed et ordinatus ab ecclesiis comes noster cum hac gratia, quae ministratur a nobis ad Domini gloriam et destinatam voluntatem nostram — (Epistula II ad Corinthios 8, 19)
Misimus autem cum illis et fratrem nostrum, quem probavimus in multis saepe sollicitum esse, nunc autem multo sollicitiorem, confidentia multa in vos. (Epistula II ad Corinthios 8, 22)
Sive pro Tito, est socius meus et in vos adiutor; sive fratres nostri, apostoli ecclesiarum, gloria Christi. (Epistula II ad Corinthios 8, 23)