Fondare 12723 Risultati per: Ut
Stimulus autem mortis peccatum est, virtus vero peccati lex. (Epistula I ad Corinthios 15, 56)
Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum. (Epistula I ad Corinthios 15, 57)
De collectis autem, quae fiunt in sanctos, sicut ordina vi ecclesiis Galatiae, ita et vos facite. (Epistula I ad Corinthios 16, 1)
Per primam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat recondens, quod ei beneplacuerit, ut non, cum venero, tunc collectae fiant. (Epistula I ad Corinthios 16, 2)
Cum autem praesens fuero, quos probaveritis, per epistulas hos mittam perferre gratiam vestram in Ierusalem; (Epistula I ad Corinthios 16, 3)
quod si dignum fuerit, ut et ego eam, mecum ibunt. (Epistula I ad Corinthios 16, 4)
Veniam autem ad vos, cum Macedoniam pertransiero, nam Macedoniam pertransibo; (Epistula I ad Corinthios 16, 5)
apud vos autem forsitan manebo vel etiam hiemabo, ut vos me deducatis, quocumque iero. (Epistula I ad Corinthios 16, 6)
Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten; (Epistula I ad Corinthios 16, 8)
Si autem venerit Timotheus, videte, ut sine timore sit apud vos, opus enim Domini operatur, sicut et ego; (Epistula I ad Corinthios 16, 10)
ne quis ergo illum spernat. Deducite autem illum in pace, ut veniat ad me; exspecto enim illum cum fratribus. (Epistula I ad Corinthios 16, 11)
De Apollo autem fratre, multum rogavi eum, ut veniret ad vos cum fratribus, et utique non fuit voluntas, ut nunc veniret; veniet autem, cum ei opportunum fuerit. (Epistula I ad Corinthios 16, 12)