Fondare 12723 Risultati per: Ut
Si quis autem vobis dixerit: “Hoc immolaticium est idolis”, nolite manducare, propter illum, qui indicavit, et propter conscientiam; (Epistula I ad Corinthios 10, 28)
conscientiam autem dico non tuam ipsius sed alterius. Ut quid enim libertas mea iudicatur ab alia conscientia? (Epistula I ad Corinthios 10, 29)
sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quaerens, quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant. (Epistula I ad Corinthios 10, 33)
Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. (Epistula I ad Corinthios 11, 1)
Laudo autem vos quod omnia mei memores estis et, sicut tradidi vobis, traditiones meas tenetis. (Epistula I ad Corinthios 11, 2)
Volo autem vos scire quod omnis viri caput Christus est, caput autem mulieris vir, caput vero Christi Deus. (Epistula I ad Corinthios 11, 3)
Omnis vir orans aut prophetans velato capite deturpat caput suum; (Epistula I ad Corinthios 11, 4)
omnis autem mulier orans aut prophetans non velato capite deturpat caput suum; unum est enim atque si decalvetur. (Epistula I ad Corinthios 11, 5)
Nam si non velatur mulier, et tondeatur! Si vero turpe est mulieri tonderi aut decalvari, veletur. (Epistula I ad Corinthios 11, 6)
Vir quidem non debet velare caput, quoniam imago et gloria est Dei; mulier autem gloria viri est. (Epistula I ad Corinthios 11, 7)
Ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos. (Epistula I ad Corinthios 11, 10)
nam sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem, omnia autem ex Deo. (Epistula I ad Corinthios 11, 12)